

Liber Exodus*
Caput 16: Versus 6
[ORIG.]Vespere scietis,etc.Ad vesperam scietis quia ego Dominus; mane autem videbitis majestatem Domini.Respondeant mihi Judaei quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur majestas ejus? Ubi agnitus est ad vesperam, et ejus majestas visa est mane? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio[Matth. 28.], in quo vespere sabbati quilucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terrae motum factum,et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes:Vere hic Filius Dei erat.Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat: agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria ejus visa est. Cum venissent aliae mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes:Non est hic, sed surrexit a mortuis. Venite et videte locum,etc.[Luc. 24.]Visa est ergo majestas ejus mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est.